- CANCELLE
- CANCELLEGraece κιγκλίδες, item δρύφαχτα, omne conseptum Latinis dictum est. Papiae, ligna subtilia in transversum facta, vel de ferro in modum retis, nunc vero et de lapidibus fiunt. Scholiastes Aristophanis, κιγκλίδες ἔμπροςθεν τῶ ςθυρῶν ἱςάμεναι, ante fores positi,etc. Sic de Antonino Caracallo Ael. Spartian. c. 9. Opera, inquit, Romae reliquit, thermas nominis sui eximias: quarum cellam soliarem negant Architecti posse ulla imitatione, quâ sacta est, sieri. Nam et ex aere vel cupro cancelli subterpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est: et tantum est spatium, ut id ipsum fieri negent potuisse docti Mechanici. Ubi non novum illo tempore aut mirum visum est, in illius cellae fabrica, quod tota cameratio eius subterpositis cancellis esset imposita, sed tantum erat spatium, ut vix fieri potuisse videretur. Meminitque cancellorum eiusmodi, quibus apsidae et concamerationes frimarentur, non uno loco Anastasius Bibliothec. imprimis in Sixto III. ubi apsidam super cancellos argenteos habemus: Fecit altare pensantem liber as quinquaginta, cancellos argenteos supra platonias pensan. libras trecentas, absidam super cancellos cum statua B. Laurentii Martyris argentea pensan. libras ducentas. Idem in Hadriano, Zacharia et ante utrumque Hilaro quoque de cancellis loquitur, sed non tam qui concamerationem sustinebant, quam qui ad ianuas aut fenestras apponebantur, etc. Salmas. ad Spartian. loc. cit. Ab istiusmodi vero cancellis, quos non Augusta solum domus, sed et Magnatum ac Principum aedes foribus obtentos, ut et vela, habebant, Cancellariorum nomen et prima origo est. Cancellorum certe velorumque meminit IC. l. 41. D. de leg. 1. Sed si cancelli sunt vel vela, legari poterunt. Cancellos autem in veterib. aedibus fores fuisse cancellatas, et translucidas, ex lignis reticulatim compositis textas notum. Δικτυωτὰς ςθύρας Graeci dixêre, h. e. reticulatas fores, κιγκλίδας itidem, uti diximus; recentiores quoque καγκέλλους et καγκελοθύρια: de quibus elegans exstat Epigramma Graecum, Antholog. l. 5. εἰς κάγκελλον τῆς οἰκίυις.Η῍ν κλείσῃς μ᾿ ἀνέῳγα καὶ ἠν ὀίξῃς, σύ με κλείσειςΤοῖος ἐὼν τηρεῖν σὸν δόμον οὐ δύναμαι.si claudis me, aperior: sin me aperis, clausus sum.Talis cum sim, qui possim domum vestram tutari?Cum namque claudebantur caucelli, nihilominus tamen quodammodo aperti manebant: utpote cum διαφανεῖς essent visumque transmitterent. At ubi revera aperiebantur, tum vel intra septa reducti, vel in parietem reclinati, non amplius apparebant, aut pariete oppositô vitum non amplius transinittebant, et sic quodammodo erant clausi. Simile quid Cassiodorus de Cancellario: Tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas, et quamvis studiose claudas, necesse est, ut te cunctis aperias. Ad hos itaque qui stabant Ostiarii, illosque servabant, Cancellarii primitus, item a Cancellis dicebantur: qui non modo Caearibus Proceribusque, sed et Iudicibus fuêre, ut ex Cod. notum tit. de Assessoribus et Cancellariis Iudicum. Nam in tribunalibus septa, quibus arcebantur turbae, cancellos dicebant: Graeci δρύφακτα, quod ex tabulis quernis constareut, vetus Scholiast. Aristoph. ταυλώματα et ταυλωτὰ, h. e. tabulata et septa, item ςθύρακας ξυλίνους, i. e. ligneos pluteos: alii κιγκλίδας quoque appellârunt. Quamvis δρύφακτος proprie erat totum fori Iudicialis conseptum, quod ex tabulis compactum et pluteis undiquaque munitum erat, parquetum hodie vocant Galli diminutive, ex parquum περίβολον, h. e. septum: κιγκλίδες autem fuêre reticulatae vel cancellatae fores τȏυ δικαςηρίου, seu tribunalis. Unde Cancellarii iisdem οἱ ἐπὶ κιγκλίδων. Mentio horum Fori cancellorum, apud Ciceronem. Glossae vero Caules, cancelli Tribunalis, ubi sunt advocati. Ubi pro caules legit aliquando Salmasius, canales, quâ voce Fori cancelli etiam videntur esse dicti; vide supra ubi de Canalicolis: Postea vero caules retinuit, pro caulas, quod nomen, proprie munimentum septumque ovium denotans, pro septis seu cancellis Tribunalium usurpatur, in Glossis optimae notae, quae in Biblioth. P. Puteani servantur. Cuiusmodi cancellus in summis Galliae tribunalibus vulgo barreau vocitatur, vide supra Barrae, Igitur secretaria seu tribunalia Iudicum fores huiusmodi habebant cancellatas seu ad motum retis factas, quod omnium facilime aperirentur et clauderenrur, propter frequentes ad Iudicem ingressus et egressus. Has servabant Cancellarii, curabantque, ut admissiones et ingressus ad Iudicem sine confusione et tumultu fierent, Iudici praesentandos admittebant, responsa Iudicum exsequutioni dabant, idemque plane sustinebant osficium, quod hodie solent in Curiis regiis, qui Ostiarii dicuntur, item Secretarii, namque et expediendis Iudicum iussis, edictis, et epistolis dictandis signandisque, relationibus formandis ac responsis protandis operam dabant, secretaque servabant, Scribae hinc, et Dictatores citimi aevi Scriptoribus, Graecis ἀντιγραφεῖς appellati: diversi in eo a Cancellariis domûs Augustae Procerumque, qui solum Ostiariorum munus sustinebant etc. A' septis Dicasteriorum transiit ad Aedes sacras cancellorum vox, quae et ipsae suas ἀυλὰς ac αρχεῖα, h. e. septa sive caulas prohibendis turbis habere coeperunt: intra quos cancellos solis licebat Clericis state, Capitular. Caroli M. l. 7. c. 291. observatque Durandus Rational. l. 1. c. 3. num. 35. In primitiva Ecclesia peribolum seu parietem, qui circuit chorum, nonelevatum fuisse, nisi usque ad appodiationem, idque suâ aetate adhuc in quibusdam Ecclesiis observatum. Quod ideo fiebat, ut populus videns Clerum psallentem, inde sumeret bonum exemplum. Veruntamen hôc tempore quasi communiter suspenditur, sive interponitur velum, aut murus inter Clerum et populum, ne mutuo se conspicere possint etc. Vide Car. du Fresne in Descript. Aedis Sophianae num. 71. 72. Itaque Altaris septum vel locus istiusmodi cancellis muniebatur, sicque bema separabatur a Choro. Sed et hinc ipsum Βῆμα vel Α῎δυτον. Presbyterium Latinis dictum, Cancellus postea appellatus est. Vide Order. Vitalem, l. 11 p. 832. et infra voce Pectorale. Gallis hodieque Chancel. Ioh. de Garlandia in Synonym.Cancellus templi pars intima dicitur esse.Poeta Ms. infimi aevi, apud Car. du Fresne in Glossar.Infra Cancellum Laicos compelle morari,Ne videant vinum cum sacro pane sacrari,Porro cancellis, hominum vitae innocentiâ et sanctitate illustrium monumenta et tumulos muniri consuevisle, legimus apud Augustin. Serm. de diversis 31. Cyrillum Abbat. in Vita S. Euthymii Magni Abbat. c. ult. Gregorium Turonens. de Miracul. l. 1. c. 69. et l. 2. c. 30. etc. imo omnium promiscue sepulchra tandem cancellis vallari solita, docet idem Histor. l. 6. c. 10. Cataractam S. Petri cancellum talem vocat Vigilius Pontif. Epistol. Encycl. ad Ecclesiam umvers. Nec omittendum, quod a cancellis, quibus secreta Iudicum muniti diximus, etiam regionum limites et agrorum termini, cancellorum nomine appellati legantur. Iordanes certe, l. de Successione Regnor. Cancellos Tusciae dixit, pro limitibus Tusciae: in vetere quoque Fragm. ex veteri scheda, quam a Iureto Salmas. habuit, cancelli dicuntur termini, i. e. lapides, quibus agri limitantur, quibusque olim sacra pagani faciebant. Unde cancellatie, ut dictum, pro metatione vel limitatione, apud Saeculum Flaccum et apud Hyginum, regio cancellata, pro limitata: Est autem cancellare, proptie delineare et lineas transversim et in obliquum ducere etc. Vide hanc in rem plura, apud praefatum Salmas. ad Vopisc. in Carino, loc. cit. et ad Solin. d. l. nec non infra in voce Transenna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.